- VATICANUS vulgo IL VATICANO
- VATICANUS, vulgo IL VATICANOcollis non procul a Tiberi, supra molem Adriani, conterminus Ianiculo, vinum quidem satis copiosum gignens, sed parum laudatum. Martial. l. 1. Epigr. 19. v. 1.Quid, te Tucca, iuvat vetulo miscere FalernoIn Vaticanis condita musta cadis;Eius meminit Iuvenal. Sat. 6. v. 344.Et Vaticana fragiles de monte patellas.Sic a vaticiniis, quae ibi fiebant, dictus fuit, teste Gelliô, l. 16. c. 17. quem sis consule. Sextus Pompeius scribit, eum sic appellatum esse, quod eô potitus sit populus Roman. vatum responsô, expulsis Hetruscis. Alii malunt eius appellationem arcessere a Vaticano, vel Vagitano Deo. Olim habitatus non fuit, habuitque vetustissimam ilicem, de qua Plin. l. 16. c. 44. Vetustior urbe in vAticano ilex, in qua titulus aereis literis Hetruscis, religione arborem iam tunc dignam fuisse significat. Nobilis quondam fuit Scipioniis sepulchrô, nunc vero clarus est, cum propter alia, tum propter celeberrimam totius orbis Bibliothecam Vaticanam. Antepenultimam syllabam corripuit Horat. l. 1. Carm. Od. 20. v. 7.——— Simul et iocosaRedderet laudes tibi VaticaniCollis imago.Hîc S. Petri Basilica, et Palatium Pontificis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.